monumenta.ch > Augustinus > sectio 6 > sectio 10

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 144, 10
Ergo, Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt: quia non es tu oblitus nostri; et non oblitus commonuisti nos, ut et nos reducas in memoriam. Commemorabuntur enim et convertentur ad Dominum universi fines terrae . Quia ergo memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt, intelligentes in se nihil boni esse quod a te non sit; nec potuisse converti ad te, nisi commonerentur abs te; nec reduci potuisse in memoriam tui, si tu obliviscereris illorum: haec considerantes in gratia tua, Et iustitia tua exsultabunt. Haec, inquam, in tua gratia considerantes, exsultabunt iustitia tua, non sua. Fratres, si vultis eructare gratiam, bibite gratiam. Quid est, bibite gratiam? Discite gratiam, intelligite gratiam. Nos antequam essemus, omnino non eramus; et facti sumus homines, cum ante nihil essemus: deinde iam ipsi homines ex traduce illius peccatoris, et maligni eramus, et filii irae natura, sicut et caeteri . Attendamus ergo gratiam Dei, non solum qua fecit nos, verum etiam qua refecit. Cui ergo debemus quia sumus, illi debemus quia et iustificati sumus. Nemo quasi tribuat Deo quia est, et sibi tribuat quia iustus est. Melius est enim quod tibi vis tribuere, quam quod illi: melius enim aliquid es quia iustus es , quam quia homo es. Inferius aliquid das Deo; et superius tibi. Totum illi da, in toto ipsum lauda: non cadas de manu artificis. Ut esses quis fecit? Nonne scriptum est quia sumpsit Deus limum de terra, et formavit hominem ? Antequam homo esses, limus eras; antequam limus esses, nihil eras. Sed non de isto solo figmento gratias agas artifici tuo; audi aliud figmentum ubi te fecit. Non ex operibus, ait, ne forte quis extollatur. Sed qui dixit, Non ex operibus, ne forte quis extollatur; superius quid commemoravit ? Gratia salvi facti estis per fidem; et hoc non ex vobis. Apostoli verba sunt, non mea: Gratia salvi facti estis per fidem; et hoc (ut salvi essetis per fidem) non ex vobis. Quamvis hoc ipsum quod dixerat, Gratia; utique, non ex vobis: sed ne quis aliter intelligeret, planius hoc aperire dignatus est. Da intellectorem, et totum dixit: Gratia salvi facti estis. Ubi audis, gratia, Gratis intellige. Si ergo gratis, nihil tu attulisti, nihil meruisti: nam si meritis aliquid redditum est, merces est, non gratia. Gratia, inquit, salvi facti estis per fidem. Expone illud apertius propter arrogantes, propter sibi placentes, propter ignorantes Dei iustitiam et suam volentes constituere. Audi hoc idem apertius: Et hoc, inquit, quod gratia salvi facti estis, non ex vobis, sed Dei donum est. Sed et nos forte aliquid fecimus, ut dona Dei mereremur. Non ex operibus, inquit, ne forte quis extollatur, Quid ergo? nos bene non operamur? Imo operamur. Sed quomodo? Ipso in nobis operante; quia per fidem locum damus in corde nostro ei qui in nobis et per nos bona operatur. Audi enim unde opereris bona: Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Iesu in operibus bonis, ut in illis ambulemus . Ista est suavitas abundans memoriae ipsius circa nos. Hanc eructando, praedicatores eius iustitia eius exsultabunt, non sua. Quid ergo ut simus, ut laudemus, ut iustitia tua exsultemus, ut memoriam abundantiae suavitatis tuae eructemus, quid erga nos fecisti, Domine, quem laudamus? Dicamus, et cum dicimus, laudemus.